monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 20
BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere, et cum descripsisset pallorem eius ac maciem, adiecit: apparet illum ab inimicis ali. hunc colorem cum improbaret LATRO, hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANUS hunc colorem venustius, nam et miserationi eius, qui non bnignissime alitur, adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtive cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui, famelico seni porrigo. non credis, qui scis, quomodo te aluerim?